Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 11.27.3 Cic. Fam. 11.27.6 (English) >>Cic. Fam. 11.27.8

11.27.5 tandem aliquando Romae esse coepimus. quid defuit nostrae familiaritati? in maximis rebus quonam modo gererem me adversus Caesarem usus tuo consilio sum, in reliquis officio. cui tu tribuisti excepto Caesare praeter me ut domum ventitares horasque multas saepe suavissimo sermone consumeres, tum cum etiam, si meministi, ut haec φιλοσοφούμενα scriberem tu me impulisti? post Caesaris reditum quid tibi maiori curae fuit quam ut essem ego illi quam familiarissimus? quod effeceras. 11.27.6 quorsum igitur haec oratio longior quam putaram? quia sum admiratus te, qui haec nosse deberes, quicquam a me commissum, quod esset alienum nostra amicitia, credidisse. nam praeter haec quae commemoravi, quae testata sunt et inlustria, habeo multa occultiora, quae vix verbis exsequi possum. omnia me tua delectant sed maxime maxima cum fides in amicitia, consilium, gravitas, constantia tum lepos, humanitas, litterae. 11.27.7 quapropter (redeo nunc ad querelam) ego te suffragium tulisse in illa lege primum non credidi ; deinde, si credidissem, numquam id sine aliqua iusta causa existimarem te fecisse. dignitas tua facit ut animadvertatur quicquid facias, malevolentia autem hominum ut non nulla durius quam a te facta sint proferantur. ea tu si non audis, quid dicam nescio ; equidem, si quando audio, tam defendo quam me scio a te contra iniquos meos solere defendi. defensio autem est duplex ; alia sunt quae liquido negare soleam, ut de isto ipso suffragio, alia quae defendam a te pie fieri et humane, ut de curatione ludorum.


Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 11.27.3 Cic. Fam. 11.27.6 (English) >>Cic. Fam. 11.27.8

Powered by PhiloLogic